Dominica I Adventus
B
Ad I Vesperas
Incipit
V. Deus ✠ in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúja.
Hymnum:

Antifonae:
Ant. Annuntiáte pópulis et dícite: Ecce Deus salvátor noster véniet.
Sal. 118, 16-17
Ant. Ecce Dóminus véniet, et omnes Sancti ejus cum eo: et erit in die illa lux magna, allelúja.
Sal. 118, 18-19
Ant. Véniet Dóminus in potestáte magna, et vidébit eum omnis caro.
Sal. 118, 20-21
Ant. In illa die stillábunt montes dulcédinem, et colles fluent lac et mel, allelúja.
NT a scelta
Lectio de Calendario bilico
Responsorium
R.br. Osténde nobis Dómine * Misericórdiam tuam.
R. Osténde nobis Dómine * Misericórdiam tuam.
V. Et salutáre tuum da nobis.
R. Misericórdiam tuam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Osténde nobis Dómine * Misericórdiam tuam.
Canticum Magnificat
Ant. Ecce nomen Dómini venit de longínquo, et cláritas eius replet orbem terrárum.
Preces
V. Domine, qui intercedis apud Patrem, custodi Ecclesiam tuam.
R. Kyrie elèison
V. Christe, Filii Dei vivi, sustine gratia tua nos et fratres absentes
R. Christe elèison
V. Domine, Primogenitus ex mortuis, tribue fidelibus defunctis lucem et pacem
R. Kyrie elèison
Pater noster
Oratio
Da, quǽsumus, omnípotens Deus, hanc tuis fidélibus voluntátem, ut, Christo tuo veniénti iustis opéribus occurréntes, eius déxteræ sociáti, regnum mereántur possidére cæléste. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Antiphonae finales de Beata Maria Virgine