Qarta Polis

Horis peractis undecim

Horis peractis undecim
ruit dies in vesperum;
solvamus omnes debitum
mentis libenter canticum.

Labor diurnus transiit
quo, Christe, nos conduxeras;
da iam colonis vineæ
promissa dona gloriæ.

Mercede quos nunc advocas,
quos ad futurum muneras,
nos in labore adiuva
et post laborem recrea.

Sit, Christe, rex piissime,
tibi Patrique gloria
cum Spiritu Paraclito,
in sempiterna sæcula.

Next Post

Previous Post

Leave a Reply

© 2021 Qarta Polis

Disegnato da Giovanni Lenzi